- GALEARII seu GALIARII
- GALEARII seu GALIARIIRecentioribus dicti sunt, qui παλληκάρια infimi aevi Scriptoribus, olim vero Calones appellabantur: qui prioribus sane temporibus et stante adhuc disciplinâ rari in castris, nec nisi digniorum, Ducum Tribunorumqueve erant: postea vero labantibus moribus, numero pene milites superabant, cum ne gregarius quidem ullus sine servo esset. De his Euseb. in Chron. Ρ῾ωμαῖοι Γαλλῶν μυριάδες δὲ πρὸς τοῖς τετρακοςίοι ἀνεῖλον τοὺς δὲ αἰχμαλώτους ἀυτῶν κατεδουλώςαντο γαλιαρίους καλοῦντες ἀυτοὺς, Romani Gallorum quadraginta milia quadringentos interemêrunt: capitvos autem in servitutem redegêrunt et militibus servos eos assignarunt, galiarios vocantes: a galea quam istiusmodi militum servi gestabant. Propert. l. 3. Eleg. 12. ad Posthumum. v. 8.Et fesso galeâ qui tibi portet aquam etc.An hinc gaviarii Gallorum, goviars, quomodo militum appellant pueros? Vide Salmas. ad spartian. in Hadr. Caes. De iis sie Pignor. p. 227. Armigeris affines fuêre Caculae et Calones, sic dicti, quo fustibus clavisque ligneis armari solerent, ad tutelam dominorum ---- Hinc quod Evangelistarum Interpretes habent, missam fuisse cohortem ad vinciendum Iesum cum gladiis et fustibus, ita vertit Iuvencus,Pars strictis gladiis, pars fidens pondere clavae.Et hi Clavatores dicti sunt, et Alearii. Lixas Acron Grammaticus perperam servos militum appellat, cum rertum sit fuisse liberos homines --- Lectic arios quoque ideo Calones appellavit Seneca (Lectica formosis imposita calonibus) quod ligna seu asseres lecticae portarent, κᾶλον enim lignum. Vide eum Comm. de Servis p. 244. et 245. ubi de Servis Romanorum militaribus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.